Publius eBooks
eBooks di Publius editi da Epf di Formato Epub
Aeneis. E-book. Formato EPUB Publius Vergilius Maro - Epf, 2020 -
Aeneis poema heroicum, sive epicum, ab Aenea Troiano, Veneris Anchisaeque filio, Priami genero, nomen habet: non quod acta illius omnia comprehendat, sed unum inter omnia praecipuum, scilicet regnum in Italia constitutum. Scripta est a Virgilio in gratiam, tum Romanae totius gentis, tum familiae imprimis Iuliae, quae originem referebat suam ad Iulum sive Ascanium, Aeneae filium ex Creusa, Priami filia. In hanc porro familiam adscitus a Iulio Caesare avunculo fuerat Octavianus, tunc rerum potens, atque Aegypto subacta, Marco Antonio et Cleopatra VII (regina Aegypti)Cleopatra interfectis, unus orbis Romani dominus. Scribi coepta est, a.U.c. 724 exeunte, Vergilii 40, Octaviani 33 (id est, anno 31 a.C.n.), cum Octavianus in Asia non longe ab Euphrate hiemaret; atque ita Virgilius post adhibitam Georgicis extremam manum, continuo animum Aeneidi videtur applicuisse, et in ea annos, ut habet Servius, undecim collocasse, quot ab eo tempore ad mortem Virgilii omnino numerantur. Secutus est Virgilius, ut in Bucolicis Theocritum et in Georgicis Hesiodum, ita in Aeneide Homerum, cuius Odysseam sex prioribus libris, Iliadem sex posterioribus, expressit.
Bucolica. E-book. Formato EPUB Publius Vergilius Maro - Epf, 2020 -
Bucolica (n. pl., ab adiectivo Graeco βουκολικ?ς 'pastoralis') sunt primum ex tribus Vergilii poetae maioribus operibus, inter annos fere 42 et 39 a.C.n. compositum. Bucolica ex decem constat poëmatibus pastoralibus, quae eclogae (Graece: ?κλογ? 'selectio') nuncupantur, ex quo fit, ut Bucolicorum libri etiam Eclogae appellentur. Vergilius in suis eclogis conscribendis Theocriteae artis bucolicae inflatu usus est, quamquam facere non potuit, quin etiam sui temporis rerum commutationes animadverteret. Inter poëmata maxime innotuit ecloga quarta Asinio Pollioni dedicata, quae "modo nascentem" divinat puer qui hominibus auream sit restiturus aetatem. Christiani posteri credebant hoc Iesum Christum attingere; itaque Vergilius a Tertulliano "anima naturaliter Christiana" dictus est. Qua re etiam Dantes Alagherius Vergilium in Divina Comoedia effinxit mystagogum, qui viatorem per infernum duceret.
Georgica. E-book. Formato EPUB Publius Vergilius Maro - Epf, 2020 -
Georgica sunt carmen didacticum de agricolarum vita hexametris scriptum a P. Vergilio Marone editumque anno 29 a.C.n. in quattuor libris quorum quisque partem laboris trahit, scilicet proposito argumento in poematis prooemio, primus agros, alter arbores vitisque (continens etiam illas clarissimas laudes Italiae[1]), tertius animalia, quartus habendarum apium cultum. Quod opus Vergilii inter primum Bucolica, interest et ultimum, epicum Aeneidem, cuius rationem quidem in tertii libri prooemio poeta iniecit hisce versibus: mox tamen ardentis accingar dicere pugnas / Caesaris et nomen fama tot ferre per annos (3.46-47). Maecenati, cuius sub patrocinio Vergilius tunc erat, Georgica dedicata sunt.