Anonymus eBooks
eBooks di Anonymus editi da Epf
Concilium in Monte Romarici. E-book. Formato EPUB Anonymus - Epf, 2021 -
Un testo anonimo del XII secolo, parodia di un concilio ambientato in un monastero femminile. Oggetto della discussione è se siano migliori amanti i chierici o i cavalieri. Vincitori si riveleranno i primi e verrà minacciato di scomunica chiunque la pensi diversamente. Il testo pare redatto nella diocesi di Toul, in Francia.
Navigatio Sancti Brendani. E-book. Formato EPUB Anonymus - Epf, 2020 -
Sic ferebantur per octo dies. Jam autem viderunt insulam non longe ab illis valde rostam et saxosam atque scoriosam sine arboribus et herbis plenam officinis fabrorum. Venerabilis pater ait fratribus suis: «Videte fratres; angustia est mihi de hac insula quia nolo in illam ire aut etiam sibi appropinquare. Sed ventus illuc subtrahit nos recto cursu». Ergo illis praetereuntibus parumper quantum jactus est lapidis audierunt sonitum follium sufflantium quasi tonitruum atque malleorum collisiones. His auditis venarabilis pater armavit se dominico tropheo in quattuor partes dicens: «Domine Jhesu Christe libera nos de hac insula». Finito autem sermone viri Domini ecce unus ex habitatoribus ejusdem insulae egressus est foras quasi ad aliquod opus peragendum et erat ille hispidus valde et ingens atque tenebrosus. Cum vero vidisset famulos Christi transire juxta illam insulam reversus est in suam officinam. Vir Dei iterum se armavit et ait fratribus: «Filioli tendite vela in altum et simul navigate quantotius atque fugiamus istam insulam»