Lucius Apuleius eBooks
eBooks di Lucius Apuleius editi da Epf
Apologia sive De magia liber. E-book. Formato EPUB Lucius Apuleius - Epf, 2020 -
Floridis cum audientes delectare vellet, hac oratione, quam ante annum 160 habuisse videtur, iocis remotis serio causam dici oportuit. Oratori itaque accusator refellendus, iudex conciliandus erat. Quamobrem omnia hic invenies, quibus niti solebat, qui causas egit. Quodsi tamen Apuleium ad sophistas illos recentiores respexisse constat, id eo efficitur, quod eruditionem ubique ostendit ingentem, scriptores omnium generum saepe repetivit, saepe digressus mores castigavit hominum, multis collationibus argumenta narratiunculisque ornavit, multos denique sales aspersit. Quae cum ita sint, dubium non est, quin Apuleius hoc tanto ornatu non eis tantum, qui in foro se audirent, sed ceteris etiam, quos se lecturos speraret, placere voluerit.
Metamorphoseon libri XI. E-book. Formato EPUB Lucius Apuleius - Epf, 2018 -
Metamorphoses sive Asinus Aureus est mythistoria a Lucio Apuleio saeculo secundo p.C.n. scripta, et prima terrae occidentis mythistoria. In ea narrator, Lucius, per errorem in asinum mutatus huc illuc fortuna adversa iactatur iterum in formam humanam mutari studens. Praeter hoc argumentum continet etiam nonnullas fabulas breviores, quas Lucius asinus vicos pererrans ab hominibus audit. Quarum longissima et notissima est fabula Psyches et Amoris (sive Cupidinis, sicut in mythistoria nominatur), quae exeunte libro quarto incipit, per quintum librum continuat et in sexto finem habet.